Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/237

E Wikisource
Haec pagina emendata est
232
L. J. M. COLUMELLÆ

in eum congesta est, a pluviis non abluatur. [5] Arbores raris intervallis serito, ut cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris; itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit. [6] Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes, de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, eligito ab humeris qui sunt contra solem quae ramis aut plantis ponetur. [7] Sed ante quam arbusculas transferas, nota quibus ventis antea fuerant constitutae, postea manus admoveto, ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam maxime ponito. Ea exstet minime tribus pedibus. Si eodem scrobes duas aut tres arbusculas voles constituere, curato ne inter sese contingant, quoniam mutuo contactu aut computrescunt aut vermibus interibunt. [8] Cum semina depones, dextera sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum exstent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus subministrare possis. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa Kalendas et Idus Octobres. [9] Primo vere antequam germinent arbores deponito; ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calcu-