Pagina:Columellae opera.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata est
237
DE RE RUSTICA LIB. V.

surculos ex utraque parte derasos demittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias. [8] Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato; deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod cum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent, sicut ficus. [9] Nam et lactis plurimum mittit, et corticem robustum habet. Optime itaque inseritur caprifici ramus. Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos eligito, in iisdemque observato gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit; eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit; et ita acuto scalpello circumcidito delibratoque diligenter, ne gemmam laedas. [10] Postea item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum eligito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praeparatum emplastrum aptato, ita ut alterae delibratae parti conveniat. [11] Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus evocari, aut ne cui magis quam insito serviat. Post XXI diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea