Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/282

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
276
L. J. M. COLUMELLÆ

subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae. [3] Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mista infundatur. Frigori fomenta adhibentur, caputque et spina tepenti adipe vel vino liniuntur. [4] Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immixtum vino supra ilia et renes infunditur; et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini, quo meat urina, vel musca viva, vel turis mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia decusserit. [5] Capitis dolorem indicant lacrimae quae profluunt, auresque flaccidae et cervix cum capite aggravata et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. In postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus foenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque ordei cum viciae lib. II s. ut perexigua portione cibi ad iusta perducantur. [6] Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure venae solvantur, et turis polline cum eo qui profluit, sanguine im-