Pagina:Columellae opera.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
DE RE RUSTICA

tidianus excursus facile post negotia fori contingat. Nam qui longinqua ne dicam transmarina rura mercantur, velut hæredibus patrimonio suo, vel quod gravius est, vivi cedunt servis suis; quoniam quidem & illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur, & corrupti post flagitia, quæ commiserunt, sub expectatione successorum, rapinis magis quam culturis student.

II. Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo & frequenter dominus veniat & frequentius se venturum, quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia villicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur. Quæ non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familias decet agri sui particulas omnes & omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam soli sive in frondibus & herbis, sive jam maturis frugibus contempletur: nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est [et] Catonis, agrum pessime multari, cujus dominus quid in eo faciundum sit non docet, sed audit villicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum præcipua cura sit scire quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili, vel mercetur laudabilem. Quod si voto fortuna subscripserit, agrum habebimus salubri cælo, uberi glæba, parte campestri, parte alla collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis ac cultis atque aliis silvestribus & asperis, nec procul a mari aut navigabili flumine, quo deportari fru-