Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
L. J. M. COLUMELLÆ

ctus, & per quod merces invehi possint. Campus in prata & arva, salictaque & arundineta digestus, ædificio subiaceat. Colles alii vacui arboribus, ut soles segetibus serviant, quæ tamen modice siccis, ac pinguibus campis melius, quam præcipitibus locis proveniunt. Ideoque etiam celsiores agri frumentarii planities habere, & quam mollissime devexi, ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis, vinetisque & earum futuris pedamentis vestiantur, materiam, lapidemque, si necessitas ædificandi cœgerit, nec minus pecudibus pascua, præbere possint. Tum rivos decurrentes in prata, & hortos, & salicta, vivæ aquæ salientes demittant. nec absint greges armentorum, ceterorumque quadrupedum, culta & dumeta pascentium. Sed hæc positio, quam desideramus, difficilis & rara paucis contingit. Proxima est huic, quæ plurima ex his habet: tolerabilis, quæ non paucissima.

III. Porcius quidem Cato censebat, in emendo inspiciendoque agro præcipue duo esse consideranda, salubritatem cœli, & ubertatem loci: quorum si alterum deesset, ac nihilo minus quis vellet incolere, mente esse captum, atque eum ad agnatos & gentiles deducendum. Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli: nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed & vitam colonorum esse dubiam, vel potius mortem quæstu certiorem. Post hæc duo