Pagina:Columellae opera.djvu/391

E Wikisource
Haec pagina emendata est
385
DE RE RUSTICA LIB. IX.

alveis adponunt. [7] Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora domiciliis efferunt, aliae intra tecta, ut publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, harundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime decocti mellis et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere. [8] Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus, purpureus flos. Ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius sucus datur. Hyginus quidem in eo libro quem de apibus scripsit, Aristomachus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat, primum ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur, deinde ut fumigentur. [9] Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novum contribuere; quamvis periculosum sit ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laeta<n>tur. Sed ut concordes maneant, earum apium quae ex alio domicilio transferuntur quasi peregrinae plebis summoveri reges debent. Nec tamen dubium quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri et subici paucioribus debeant, ut tamquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur. [10] Sed id cum fiet, animadvertendum est ut eos favos subiciamus quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exserentes capita. Nam si favos immaturo foetu transtulerimus,