Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/392

E Wikisource
Haec pagina emendata est
386
L. J. M. COLUMELLÆ

emorientur pulli cum foveri desierint. [11] Saepe etiam vitio quod phagedainan Graeci vocant intereunt; siquidem cum sit haec apium consuetudo ut prius tantum cerarum confingant quantum putent explere posse, nonnumquam evenit, consummatis operibus cereis, ut dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat. Quod ubi factum est, reliqua paucitas favis conplendis non sufficit, tumque vacuae cerarum partes conputrescunt, et vitiis paulatim serpentibus corrupto melle ipsae quoque apes intereunt. [12] Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere, vel si non est facultas alterius examinis, ipsos favos, antequam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert ne admotum hebes ferramentum, quia non facile penetret, vehementius inpressum favos sedibus suis commoveat, quod si factum est apes domicilium derelinquunt. [13] Est et illa causa interitus quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis mellifici<i>s quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quae et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatae novissime reliquae intereunt. [14] Itaque si tale ver incessit, ut et prata etiam parva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis, per