Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/397

E Wikisource
Haec pagina emendata est
391
DE RE RUSTICA LIB. IX.

ria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi suffecer<i>nt, permanent inlibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen nos existimamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem sucum evocent. [16] Vvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithymallus atque ulmi florebunt, sustinendae sunt. [17] Post confectam brumam diebus fere quadraginta quicquid est reposit<u>m mellis, nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis, ieiunae favis accubantes torpent more serpentium et quiete sua spiritum conservant. Quem tamen ne amittant, si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina inmittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates. [18] Itaque post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua. Nam ab aequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores atque intra tecta conportant. Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ce-