terum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva. [19] Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transportantur S<c>yrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. [20] Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecepit, veteresque et tiniosos et labantis favos eximere, nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant, eaque vasa quae quis transferre velit non nisi noctibus et sine concussione portare.
XV.
Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia, propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intellegitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi simillimum api, sed, ut ait Vergilius,ignavum fucos pecus sine industria favis adsidens. [2] Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem subolis conferre aliquid hi fuci videntur, insidentes seminibus quibus apes figuran-