Pagina:Columellae opera.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
L. J. M. COLUMELLÆ

mus est delicatior. Quamobrem amœnitate aliqua demerenda erit, quo patientius moretur cum viro. eleganter igitur ædificet agricola; nec sit tamen ædificator; atque areæ pedem tantum complectantur, quod ait Cato, quantum ne villa fundum quærat, neve fundus villam; cujus universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. Quod inchoatur ædificium, sicuti salubri regione, ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus ær corruptus plurimas affert corporibus nostris causas offensarum. Sicut quædam loca, quæ solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Bœotias. Sunt quæ tepent hieme, sed æstate sævissime candent, ut affirmant Euboicam Chalcidem. Petatur igitur ær calore & frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet, aut torretur æstate vaporibus, neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni sævit. Hæc igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paululum intumescente; ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat. V. Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis; lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quæratur in vicino, quæ non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. Hæc quoque si deficiet, & spes artior aquæ manantis cœgerit, vastæ cisternæ hominibus, piscinæque pecoribus instruantur, colli-