pleni et si qui tamen pullos continent, ut examini progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, ne quid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare temptantis. [11] Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque renovabuntur, quae tanto deteriores sunt quanto vetustiores. Quod si forte alvaria circumstructa et immobilia fuerint, curae erit nobis ut semper modo a posteriore modo a priore parte castrentur. Idque fieri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam vel postero mane. [12] Sed quotcumque favi sunt demessi, eodem die dum tepent conficere mel convenit. Saligneus qualus vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur. In eum deinde carptim congeruntur favi. Sed adhibenda cura est ut separentur eae partes cerarum quae vel pullos habent vel rubras sordes. Nam sunt mali saporis et suo suco mella corrumpunt. [13] Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum defluxit, transferetur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula
Pagina:Columellae opera.djvu/401
Appearance