praestat a mari longo potius intervallo, quam brevi refugisse; quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis, nec iunctam militarem viam; quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant; tum etiam nantium serpentiumque pestes, hiberna destituta uligine, coeno et fermentata colluvie vere natas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; et et anni toto tempore situs atque humor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit: hac autem praetereuntium viatorum populationibus et assiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eiusmodi vitare incommoda, villamque nec in via nec pestilenti loco, sed procul et editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam eiusmodi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet: quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari, et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant: quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quocumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare aut detergere. Haec autem cum hominibus afferant perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque
Pagina:Columellae opera.djvu/42
Appearance