re conquestus sum, ceterarum artium minus vitae necessariarum repertos antistites, agriculturae neque discipulos neque praeceptores inventos; nisi magnitudo rei fecerit reverentiam vel discendi vel profitendi pene inmensam scientiam, cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi. [11] Nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur vel aliquas partes earum addiscere, quamvis universas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus, aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam? [12] Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum vilicum, si nullus professor est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno velut auctore cuncta rusticationis consequi praecepta. Verumtamen ut universae disciplinae vix aliquem consultum, sic plurimos partium eius invenias magistros, per quos efficere queas perfectum vilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus fossor aut foeni sector nec minus arborator et vinitor, tum etiam veterinarius et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant. [13] Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium vilicationis, in primis convictum domestici multoque magis exteri vitet. Somni et vini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae.
Pagina:Columellae opera.djvu/422
Appearance