Nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens imperare? [14] Tum etiam sit a venereis amoribus aversus; quibus si se dediderit, non aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit. Nam vitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec supplicium gravius quam frustrationem cupiditatis existimat. Igitur primus omnium vigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec lentos per otium pigre procedere. [15] Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo," inquit, "unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam." [16] Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat. Nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius pervenit is, qui naviter et sine ullis concessationibus permeavit, quam is, qui cum sit una profectus, umbras arborum fonticulorumque amoenitatem vel aurae refrigerationem captavit, sic in agresti negotio dici vix potest, quid navus operarius ignavo et cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet vilicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed velut in aliquod proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramen-
Pagina:Columellae opera.djvu/423
Appearance