proscinditur, quia hibernis pluviis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. [9] Eodemque mense ante Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici, earumque tempestiva sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. [10] Sed et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. ervum melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso vel proximo seremus. Nam Martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. [11] Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis vel etiam palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem convenit. Sed utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in tricesimam, quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem querneas sive oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem vel ridicas quinque conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes viginti; haec erit vehis una. Pinus autem quinque et
Pagina:Columellae opera.djvu/430
Appearance