Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/435

E Wikisource
Haec pagina emendata est
429
DE RE RUSTICA LIB. XI.

poni oportere iidem censuerunt. Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem. [31] XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat. XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Favonius vel Corus. XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales venti. X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluvius dies, interdum ninguit. VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium vernum, tempestatem significat. [32] Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda. Et si quae pergulae vitium generosarum vel si quae in agris aut vepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles utique deputari debent; post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles. Vtriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab Idibus Februariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur. [34] Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat. Non. Apr. Favonius aut Auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie. VIII Id. Apr. Vergiliae vespere celantur, interdum hiemat. VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem significat. IIII Id. Apr. Sole oriente Libra occidere incipit, interdum tempestatem si-