Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/434

E Wikisource
Haec pagina emendata est
428
L. J. M. COLUMELLÆ

veant. Surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio vitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis vitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare et a pecore defendere iam tempestivum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut supra diximus, id fieri debet; nam frigidis vel a Quinquatribus prata recte submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum quaternum, si est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem et octo. Ceterum ad deponendas vites vel non magni incrementi arbores sulcus, qui sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc conveniet infundere; maximis sex congii, mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed tamen quae nihil vitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. [30] Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum etiam bacas lauri et murti ceterorumque viridium semina in areolas disserere praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis vel etiam Kalendis Martiis