Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/440

E Wikisource
Haec pagina emendata est
434
L. J. M. COLUMELLÆ

re nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt; sin autem maiore parte vacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur, itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc vel sequente mense sesama serunt. [51] Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor. IIII Non. Iul. Corona occidit mane. Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor. VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit. VII Id. Iul. Cepheus vespere exoritur, tempestatem significat. VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt. [52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum optime nunc iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur. Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat. XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius. [IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur. Interdum tempestatem significat]. VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius vel Auster. [53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa. VI Kal. Aug. Aquila exoritur. IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat. III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem. [54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur. Iugerum stra-