mentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis vineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque vineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perveniat. Kal. Aug. Etesiae. Pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem significat. [57] VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus. Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit. His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis favi demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati, differenda est in mensem Octobrem mellatio. Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat. XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat. [58] XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit. Hoc et sequenti die tempe-
Pagina:Columellae opera.djvu/441
Appearance