statem significat, interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis occidit. X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluvia. VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit occidere, interdum pluvia. III Kal. Sept. Vmeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt flare et interdum hiemat. [59] Pridie Kal. Sept. Andromeda vespere exoritur, interdum hiemat. His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis emplastratio vocatur, idque licet vel commodius facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. [60] Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et in Africa, vindemia conficitur. Sed frigidioribus regionibus pulverationem faciunt, quam vocant rustici occationem, cum omnis gleba in vineis refringitur et solvitur in pulverem. Hoc eodem tempore prius quam vineae pulverentur, si perexilis est terra vel rara ipsa vitis, lupini modii tres vel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, cum fruticaverunt, prima cum fossione conversi satis bonum stercus vineis praebent. [61] Multi etiam, si pluvius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis vitem spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbribus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis provinciis, circa vindemiam adumbrantur vel stramentis vel aliis tegmentis uvae, ne ventis aut caloribus exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis uvis ficisque conficiendis, de quibus,
Pagina:Columellae opera.djvu/442
Appearance