mat Quinto Id. Nov. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum rorat. [85] His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis, ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et pecore defensam obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus Novembres occatam habeas quam pinguissimo et novo loco, si minus, quam stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera vehes stercoris conportare numero decem octo; vehis autem stercoris una habet modios octoginta. Ex quo colligitur oportere in denos quoquoversus pedes modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet universo iugero satisfacere modios MCCCCXL. [87] Tum etiam convenit oleas ablaqueare et, si sunt parum fructuosae vel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem servare; eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas vites, quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis congios vel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum vinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant. [88] Id. Nov. Dies incertus, saepius tamen placidus. XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo magnus. XV
Pagina:Columellae opera.djvu/449
Appearance