Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/548

E Wikisource
Haec pagina emendata est
542
L. J. M. COLUMELLÆ

constitutaest, ut etiam arari possit, eoque ubertatem maiorem consequitur, quod saepiuset minore inpensa excolitur. At quae protinus in terram porrecta est, multum, sed non bonae notae vinum facit. Vinea optime repastinato agro ponitur, nonnunquam tamen vel melius quibusdam locis sulcis committitur; interdumetiam scrobibus deponitur. Sed, ut dixi, repastinatur iugerum in altitudinempedum trium operis octoginta; [3] sulcum autem terrenum altum duorum, longum septuagintauna opera effodit; scrobes ternarios, id est quoquoversus pedum trium, una opera facit XVIII. Vel si cui cordi est laxius vites ponere, scrobesquaternarios, id est quoquoversus pedum quaternum, una opera duodecim facit, vel bipedaneos quoquoversus una opera viginti effodit. Curandum autem est, ut locis aridis et clivosis altius vitis deponatur quam si humidis et planis. Item si scrobibus aut sulcis vineam posituri erimus, optimum erit anteannum scrobes vel sulcos facere. [4] Vinea, quae angustissime conseritur, quoquoversusquinque pedum spatio interposito ponitur, inter septem vel octo pedes, quae rarissime, <vel, > ut etiam facile arari possit, inter denos pedesconstituitur. Haec positio vinearum modum sine dubio agri maiorem occupat, sed valentissima et fructuosissima est. Cum semina depones, imum scrobemvel sulcum bidentibus fodito mollemque reddito. Vitem, quam ponis, facut ad Orientem spectet adminiculo religata. In imo scrobe lapides circapondo quina ita ponito, ne vitem premant, sed iuxta