radices sint. [5] Praeterea post haec vinaceae heminam uvae albae innigra, uvae nigrae in alba ponito, atque ita scrobem vel sulcum cum instercorataterra ad medium conpleto. Triennio deinde proximo paulatim scrobem velsulcum usque in summum conpleto; sic vites consuescent radices deorsumagere. Spatium autem radicibus, qua repant, lapides praebent et hieme aquamrepellunt, aestate humorem praebent; vinaceae vitis radices agere cogunt. Quoniam praecepimus, quem ad modum vites ponendae sint, nunc culturam earumdocebimus.
V
Vineam novellam omnis gemmas agere sinito. Simul atquepampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum pampinato et duas materiasrelinquito: alteram quam vitis constituendae causa submittas, alteram subsidiohabeas, si forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem vocant. Proximo deinde anno, cum putabis vitem, meliorem unam virgam relinquito, alteras tollito. Tertio anno vitem, in quam formam voles, dum tenera est, conponito. [2] Si iugatam eris facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas, quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quone iam possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reliquam partemvirgae amputes. Sin autem vitem in se consistere voles, sicut arbori brachiasubmitti patieris et dabis operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. Nam praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam minus laborat, cum undique velut aequilibrio stabilita in se requiescit. Sat erit autem, cum primo brachia submittuntur, singulas gemmas sin-