bebit , ita ut ablaqueatae non consspiciantur, eam vineam circa Kalen. Martias, antequam reseces, oblaqueato et protinus, cum alteoblaqueaveris, sic resecato. Quattuor digitos ab radicibus trunci relinquitoet, si fieri poterit, iuxta aliquem nodum serrula desecato et plagam acutissimoferro delevato. Deinde minutam terram mediocriter stercoratam ita superponito, ut adobruto trunco ne minus tres digiti terrae super plaga sint; [5] hoc idcirco, ne sole inarescat et ut melius materiascitet percepto humore, quem terra praebet. At quae mali generis et infructuosavinea est summasque partes eiuncidas et exesas habet, si radices eius satisalte positae sunt, optime inseretur ita, ut oblaqueata et nudata pars imasecundum terram sic amputetur, ne cum aggerata fuerit, supra terram exstet.
VII
Propagationum genera tria sunt in usu maxime: unum, quovirga edita a matre sulco committitur, alterum, quo ipsa mater prosternituratque in pluris palos per suas virgas dividitur, tertium, quo vitis finditurin duas vel tres partes, si diversis ordinibus deducenda est. Hoc genustardissime convalescit, quia vitis divisa medullam amittit. Et quoniamgenera proposuimus, unumquodque qualiter faciendum sit, demonstrabimus. [2] Virgam cum a matre in terram deprimere voles, scrobemquoquoversus quattuor pedum facito ita, ut propala non laedatur alteriusradicibus. Deinde quattuor gemmas, quae in imum scrobem perveniunt, relinquito, ut ex his radices citentur. Reliquam partem, quae continens matri est, adradito,