Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/566

E Wikisource
Haec pagina emendata est
560
L. J. M. COLUMELLÆ

to et ibi relinquito; deinde obruta oblaqueatione cineremsupra terram spargito.

XXV

Mala aestiva, cydonea, sorba, pruna post mediam hiememusque in Idus Februarias serito. Morum ab Idibus Februariis usque in aequinoctiumvernale recte seres. Siliquam Graecam, quam quidam ceratium vocant, deinde Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala si parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita librum arboris inolescere sinito. [2] Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per pulvinos arearum disponereconvenit, deinde cum tenuerint, danda est opera, ut dum teneros ramuloshabent, veluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur; et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia foliadecerpere expediet et ita crassis harundinibus, quae ab una parte nodosintegros habent, quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiisteneras adhuc virgas tueri. Post quartum et vicesimum deinde mensem, sivetransferre et disponere in ordinem voles seu inserere, satis tuto utrumquefacies.

XXVI

Omnis surculus inseri potest, si non est ei arbori, cuiinseritur, dissimilis cortice; si vero fructum etiam eodem tempore fert, sine ullo scrupulo optime inseritur. Tria autem genera insitionum antiquitradiderunt: unum, quod resecta et fissa arbore recipit insertos surculos;alterum, quo resecta inter librum et materiem admittit semina, quae utraquegenera verni temporis sunt; tertium,