optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur, ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.
V.
Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet: nam eo quasi pabulo gliscit. Ia campo rarius, in colle spissius acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur, atque in plano pedes intervalli quoquo versus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet: nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius, duodeviginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat, et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat. Itaque cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari, quam quem bubulci eodem die possint obruere.
VI.
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequemur. Prima et utilissima sunt hominibus frumenta, triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus. Verum ex his maxime serendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. Secunda conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus. Nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id genus est seliginis. Reliquae tritici species, ni-