si si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt. Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor. Far, quod appellatur Clusinum, candoris nitidi. Far, quod vocatur vennunculum, rutilum, atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum. Semen trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum. Sed haec genera tritici et adorei, propterea custodienda sunt agricolis, quod raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit. Adoreum minus infestatur humore.
VII.
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus vicia. Proxime deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex ordeo. Sed de his prius disseremus, quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti, quo monemur ut locis frigidis ocissime, tepidis celerius, calidis novissime seramus. Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.
VIII.
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare, quam occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum, solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abs