Jump to content

Pagina:Columellae opera.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
72
L. J. M. COLUMELLÆ

segetibus iam in area futuro semini consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet, separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis humidis, tamen etiam siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibeatur. Neque enim dubium est, ex robusto semine posse fieri non robustum. Quod vero protinus ex levi natum sit, numquam robur accipere manifestum est. Ideoque Virgilius cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit: Vidi lecta diu, et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere, ac retro sublapsa referri. Granum autem rutilum si, cum diffissum est, eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus. Quod extrinsecus albidum, intus etiam conspicitur candidum, leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo. Nam hoc tritici vitium est, et quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in humido statu caeli recte provenit; et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate requirenda est. Nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem. Proximus est his frumentis usus ordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum ap-