Pagina:Columellae opera.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
DE RE RUSTICA LIB. II.

pellant; quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum, et homines salubrius quam malum triticum pascit. Nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra, et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo agro, cuius nimis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur. Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo; si gracili, maturius. Iugerum quinque modii occupabunt. Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit. Nam et fragili culmo, et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, iisdemque de causis facilius teritur, quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus, stercore saturare, et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare. Alterum quoque genus ordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem. Melius tamen respondet, si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias. Iugerum sex modios postulat. Inter frumenta etiam panicum et milium ponenda sunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim. Nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinentur. Levem solutamque humum desiderant. Nec in sabuloso solo, sed in arena quoque proveniunt, modo humido caelo vel riguo solo.