Quod cum multis rationibus satis perspicuum sit, eciam ipsa experiencia rerum magistra, verum esse discimus: Videmus quippe eas terras potissimum florere que bonam monetam habent, decrescere autem et perire que deteriore vtuntur: floruit nimirum et prussia tunc quando vna marcha pruthenicalis duobus florenis vngaricis emebatur et quando vt premissum est due marche pruthenice et VIII scoti selibra id est marcha argenti puri commutabatur Interim vero vilescente in dies magis ac magis moneta decrescit et patria nostra atque hac peste et aliis calamitatibus vsque ad vltimum pene funus perducta est
Constat preterea ipsa loca que bona moneta vtuntur artibns et opificibus egregiis necnon et rerum affluencia pollere Ac contra vbi vilis moneta in vsu est ignauia desidia ac resupinato ocio tam bonarium artium quam ingeniorum culturam negligi atque omnium eciam rerum abundantiam interire: Nondum memoriam hominum excessit frumenta et annonam minori pecuniarum numero in prussia empta fuisse cum adhuc bona moneta vteretur Nunc autem ea vilescente omnium rerum que ad victum et humanum vsum pertinent precium ascendere experimur Ex quo perspicuum esse postest leuem monetam desidiam magis alere quam paupertati hominum subuenire Nec magnopere monete exaltatio censuales grauare poterit qui se plus solito suo dominio pendere videantur fructus terre pecora et id genus rerum suarum maiori eciam pretio sunt vendituri Reciprocum enim dandi accipiendique vicissitudinem proporcionata monete mensura compensabit.
Si igitur calamitosam hactenus prussiam monete restauratione Iam tandem aliquando restituere placet Cauenda imprimis erit confusio ex varietate diuersarum officinarum in quibus cudenda est proveniens: Multiplicitas enim vniformitatem impedit maiorisque negocii est plures officinas in officio rectitudinis conseruari quam vnam. *[1] Duo igitur ad summum designentur loca vnus in
- ↑ * Bei der zweiten Redaction der Denkschrift sind folgende Sätze weg gelassen: Conduceret itaque vnum et communem esse in tota prussia officinam monetariam in qua omnis generis moneta ex vno latere nummismate siue insigniis terrarum prussie signetur ita vt superne coronam supereminentem habeat vt ex hoc regni superioritatem recognoscat Ex altero vero latere ducis prussie insigne pre se ferat Corona regni incumbente.
Quod si renitente principe prussie fieri non posset eo quod propriam officinam habere contenderet duo ad summum designentur loca.