oris eadem moneta exoticas merces comparare poterit Hanc tamen ingentem reipublice prussiane cladem hi quorum interest contempti despiciunt et dulcissimam sibi patriam cui post pietatem in deum nedum officii plurimum sed eciam ipsam vitam debent dies magis ac magis supina negligencia miserabiliter labi ac periri sinunt.
Cum ergo tantis viciis labor et prussiana moneta et per tota patria soli aurifices et hi qui bonitatem metalli callent eius erumnis fruuntur Colligunt enim ex mixta pecunia antiquam ex qua eliquatum argentum vendunt, plus semper argenti cum moneta mixta ab imperito vulgo recipientes: at postquam antiqui illi solidi iam penitus euanescant, eliguntur proximo meliores relicto pecuniarum acerno deteriori Hinc illa vulgaris et perpetua querimonia Aurum argentum, annonam familie mercedem opificum operam et quicquid in humanis vsibus est solitum transcendere precium sed oscitantes non expendimus omnium rerum charitatem ex vtilitate monete prouenire: Crescunt enim ae decrescunt omnia ad monete conditionem: presertim aurum et argentum, que non ere vel cupro sed auro et argento appreciamus, Nam aurum et argentum dicimus esse tanquam basim monete cui incubat eius estimatio.
At contendet fortasse aliquis exilem monetam vsibus humanis commodiorem esse: nempe subuenientem paupertati hominum, reddentem leui pretio annonam et cetera vite mortalium necessaria facilius suppeditantem per bonam autem monetam omnia chariora reddi, colonos ac censu annuo oneratos preter solitum grauari. Laudabunt hanc sentenciam spe lucri priuati quibus hactenus permissa est cudendi monetam facultas nec fortassis mercatores et opifices quibus nihil propterea perit eam improbabunt quando quidem ad auri valorem merces et res suas vendunt et quo moneta est exilior eo maiori pecuniarum numero eas commutant Verum si communem vtilitatem respicient negare vtique non poterunt prestantem monetam non modo reipublice verum eciam sibi ac omnium hominum ordini salutarem, exiguam vero perniciosam esse: