Pagina:Coppernicus-monete.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

enim est nunc tum grossorum et solidorum tum eciam denariorum multiplex diuersitas vt singula nummismata iuxta conditionem valoris sui estimari et ab invicem discerni vix possint Quo fit vt inducta monete varietas confusionem generaret inextricabilem ac negociantibus et contrahentibus labores molestias atque alia incommoda augeret Itaque melius semper erit veterem monetam in reparatione recentis penitus abolere Oportebit enim tantillum damnum semel equanimiter pati si modo damnum dici possit vnde vberior fructus et vtilitas magis constans nascitur ac respublica incrementum sumit.

Monetam vero prussianam in primam illam dignitatem erigere difficillimum est et post tantum casum forte impossibile, tum quenis eius reparatio res sit non parui negocii pro horum tamen temporum conditione commode renovari posse videtur vt saltem ad XX marchas libra argenti redeat hac ratione Pro solidis sumantur eris libre tres, argenti vero puri libra vna minus vncia media vel quantum pro expensis detrahendum sit: Confletur massa ex qua marche XX fiant que in emptione valebunt libram vnam; Id est duas marchas argenti: Eadem ratione eciam fieri possint scoti seu grossi et oboli prout placuerit.

De argenti ad aurum comparatione.

Superius dictum est aurum et argentum esse basim in qua residet bonitas monete Et que de moneta argenti exposita sunt possunt etiam pro maiori parte ad auream referri Reliquum est vt ex transuerso auri et argenti commutandi rationem exponamus Primum igitur inuestigare oportet que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum siue purum ut de genere in specie et a simplicibus ad composita descendamus Porro eadem est ratio auri et argenti informium que signatorum in eodem gradu ac rursus eadem ratio auri signati ad informe que argenti signati ad argentum informe sub eodem gradu mixtionis et pondere Purissimum