autem aurum quod apud nos signatum reperitur sunt floreni vngarici hii namque nimium habent admixtionis et tantum forte quantum oportuerat pro expensis deduci in monetariis vnde rite commutantur pro mero auro sub eodem pondere dignitate sigilli supplente defectum florenorum: Sequitur ergo eandem esse rationem argenti puri informis ad aurum purum informe et eiusdem argenti ad florenos vngaricos ponderibus non mutatis At floreni vngarici CX iusti et equalis ponderis per grana videlicet LXXII inplent libram vnam (libram semper intelligo que continet marchas duas ponderis.) Hoc argumento inuenimus communiter apud omnes gentes libram vnam auri puri tantum valere quantum argenti puri libre XII. Inuenimus tamen et XI libras olim pro vna auri, quam ob causam ab antiquo constitutum esse videtur vt aurei vngarici X appendant libre partem vndecimam: quod si sub eo pondere idem precium hodie duraret, expeditam haberemus conformitatem monete polonice et pruthenice secundum expositam rationem: factis enim XX marcis circiter ex libra vna argenti prouenirent ad amvssim pro aureo marche due, loco XL grossorum polonicalium Sed postea quam vsu receptum sit vt XII partes argenti sint pro vna auri, dissidet pondus cum pretio vt X aurei vngaricales redimant libram vnam argenti et vndecimam partem libre Si igitur ex libra argenti et eius vndecima parte fiant marche viginti erunt polona et prussiana monete, recta ratione coequate grossus ad grossum et marche due pruthenice pro aureo vngaricali Sed precium argenti erit in selibras singulas marche VIII et solidi X aut circiter.
Verum si vtique vilitas monete et patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et adequatio visumque fuerit vt XV grossi polonici maneant pro marcha et pro aureo vngaricali marche due scoti XVI Id quoque iam dictis modis non magno negotio fiet si marche XXIIII ex argenti libra fiant Ita sane contigit nuper quando adhuc marche XII precium essent in singulas selibras argenti et pro tanta pecunia florenus vngaricus