Jump to content

Pagina:Coppernicus-monete.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

commutabatur. Hec gracia exempli et pro manuductione dicta sunt Nam infiniti sunt modi constitutionis monete nec est possibile explicare omnes sed communis consensus matura deliberatione poterit hoc vel illud definire prout accommodatissimum videbitur reipublice. Quod si moneta ad florenum vngaricum recte se habuerit et erratum non fuerit facile eciam alii floreni iuxta continenciam auri et argenti ad illorum comparationem taxabuntur.

Hec de monete reparatione dixisse sufficiat vt dumtaxat intelligatur quibus modis ceciderit dignitas eius et quomodo reduci possit quod ex supradictis perspicuum esse spero.

Epilogus reductionis monete.

Circa reparationem et conseruationem monete hec consideranda videntur.

Primum ne absque maturo procerum consilio et vnanimi decreto moneta nouetur.

Secundum vt vnus dumtaxat locus officine monetarie si fieri potest deputetur vbi non vnius ciuitatis nomine sed tocius terre cum ipsius insigniis fieret huius sentencie efficaciam moneta polonica demonstrat que propter hoc solum retinet estimationem suam in tanta terrarum amplitudine.

Tertium vt in publicatione noue monete interdicatur et aboleatur antiqua.

Quartum vt inviolabiliter et immutabiliter perpetuo

obseruetur quod XX marche dumtaxat et non amplius fiant ex libra vna puri argenti: dempta eo quod pro expensis opificii deduci oportet: Ita nempe prussiana moneta proporcionabitur polonice, vt viginti grosse prussiani simul ac polonici marcham pruthenicam constituant.

Quintum vt caueatur a nimia monete multitudine.

Sextum vt in omni specie sua simul prodeat moneta hoc est vt scoti siue grossi, solidi, et oboli pariter cudantur.

De admixtione vero quanta esse debeat: an grosse et solidi