vltro valor ac longo vsu deteritur: propter quod solum instaurari ac innouari debet. Cuius signum est, Si argentum in moneta in notabili quantitate minus reperitur quam pro ipsa emptum, In quo merito penuria monete intelligitur.
Premissis generaliter de moneta expositis speciatim ad prussianam descendamus ostendentes primum, quomodo in tantam leuitatem peruenerit.
Transit autem sub nominibus marcharum scotorum etc. et sunt sub eisdem nominibus etiam pondera. Nam marcha ponderis, est libra media, At marcha numeri constat solidis LXta, que omnia vulgo nota sunt: Verum ne equiuocatio numeri et ponderis obscuritatem pariat, vbicumque deinceps marcha nominabitur, de numero intelligatur; Nomine vero libre pondus duarum marcharum, pro selibra vero marcham ponderis accipe.
Inuenimus igitur in antiquis recessibus ac litterarum munimentis, quod sub magistratu Conradi de Jungingen, hoc est proxime ante bellum Tannebergense, emebatur selibra, id est marcha argenti puri, marchis pruthenicalibus duabus et scotis VIII quando videlicet tribus partibus argenti puri quarta pars eris admiscebatur, et ex libra dimidia eius masse solidos CXII faciebant Quibus tertia pars adiecta et sunt solidi XXXVII et tertia pars unius solidi, facit totam summam solidorum CXLVIIII et duorum d. pendentem libre vnius bessem duas tercias hoc est scotos, scilicet argenti XXXII que procul dubio tres partes (et sunt libra media argenti puri) continebit. Sed iam dictum est pretium eius fuisse solidos CXL in selibras Reliquum vero quod in IX solidis et tertia deerat estimatio monete suppleuit Erat itaque eius estimatio cum valore convenienter continuata.
Huius generis nummismata sunt Vinrici, Ulrici et Conradi, que interdum reperiuntur adhuc in Thesauris: Deinde post cladem prussie et bellum supradictum cepit detrimentum reipublice in dies magis ac magis in moneta apparere: Nam Henrici solidi aspectu quidem similes supradictis, non amplius reperiuntur habere tres quintas argenti: Crescebatque error hic donec inuerso ordine