Pagina:Coppernicus-monete.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ceptum est tribus partibus eris Quartam argenti misceri, vt iam non argenti moneta. sed cuprea rectius diceretur, pondus tamen retinebat solidorum CXII in selibra: Cum autem minime conveniat nouam ac bonam monetam introducere antiqua viliore remanente, quanto hic magis erratum est vetere meliore remanente viliorem nouam introducendo que non solum infecit antiquam sed vt ita dicam expugnavit Cui errori dum sub magistratu Michaelis Rosdorff obviare vellent ac monetam in pristinum meliorem statum reducere Cudebant nouos solidos quos nunc grossos vocamus: sed cum antiqui viliores non viderentur sine iactvra aboleri posse vna cum nouis insigni errore permanserunt Transibantque duo solidi antiqui pro vno nouo, factumque tunc est, quod duplex marcha plebi ingereretur nouorum videlicet solidorum et antiquorum illorum marcha noua sine bona horum vera antiqua siue leuis, solidorum vtrobique sexaginta Oboli vero in suo vsu manebant Ita vt pro solido antiquo sex dumtaxat commutarentur pro nono vero XII. Nam as initio duodecim obolorum fuisse solidum facile coniici potest: Sicut enim quindenum numerum vulgo mandel vocamus Ita in plerisque germanie terris vox illa Schilling pro duodenario numero durat. Perseueravit autem nouorum solidorum appellatio vsque ad memoriam nostram: quomodo demum grossi facti sint inferius dicaui. Nouorum igitur solidorum marche VIII per sexaginta, libram vnam puri argenti continebant: quod ex eorum compositione satis apparet Constant enim ex dimidio eris et altera medietate argenti et eorum marche VIII per LX. pendent prope libras duas Antiqui vero pondere vt dictum est pares illis valore ex dimidio Cum enim Quartam solummodo partem argenti haberent, marche XVI e libra argenti puri veniebant, pendentes quadruplum Postea vero mutato statu patrie cum ciuitatibus esset cudendi monetam concessa potestas ipseque nouum exequerentur priuilegium creuit pecunia multitudine non autem bonitate Cepitque quatuor partibus eris quinta argenti in solidis antiquis misceri donec marche XX argenti libra commutarentur Sicque noui illi solidi