Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
4
VETVRIA
2
Veturia. Volumnia. Valeria.

Val. Salve, Veturia: salve tu quoque, Volumnia. num lanam, ut semper, facitis?

Vet. Ita mulieres Romanas, cum viri foris absunt, decet.

Val. Sic me quoque mater docuit: sed ipsa sermoni libentius vaco. numquid de bello audivistis?

Vet. Immo nihil omnino novi.

Vol. Et ego quo minus audio, eo magis timeo, ne quid viro …

[lacrimat.

Val. Ohe! hodie quoque hic pluit. quid ergo vis, Volumnia? fortasse te consolari possum.

Vol. Quid dicis? num pax facta est? num vir meus …

[lacrimat.

Val. Dicunt virum tuum fortissimum se praestitisse, et quercea illa corona a dictatore ornatum esse.

Vol. Quam coronam dicis?

Val. Qua illi ornantur, qui civi vitam servaverunt; itaque ‘quercum civilem’ appellant.

Vol. At ego auream certe coronam, si habeam, ei deferam, qui viro meo vitam servaverit. sed quis huc accedit?

3
Eaedem. Lictor.

Lict. Salvete, mulieres. me ad vos senatus Romanus mittit. nuper litterae a dictatore Coriolis sunt adlatae; constat Volscos pulsos esse, urbem nobis cessisse. fortunam Romanorum unus Gaius Marcius restituit, ducem Volscorum sua manu interfecit, pacem honestam secum affert. gratulatur vobis senatus populusque Romanus; Marcio consulatum in proximum annum pollicetur.

Vet. Non igitur nequidquam mater sum facta. utinam hanc victoriam maiores sequantur!