24 IDVS MARTIAE
Casc. Ille igitur et tyrannus sit et non sit. res ridicula et absurda est: hoc placet.
Cic. Ego vero timeo, ne nobis omnibus exitio sit.
Casc. Quare?
Cic. Quia si vir malus Romae regnare velit, nemo permittat; si vero vir bonus et populo carus, nemo ei obstare velit.
Casc. Abi, philosophia! non places mihi. ego sic a
matre didici, virum bonum esse bonum, virum contra malum malum esse, tu vero his contraria dicis. sed quis hic populi tumultus?
Cic. Etsi vulgus non amo, propius accedamus.
Cives. Salve, Caesar dictator! salve, consul noster! salve in Parthos iture, et signa amissa relature!
Caes. Gratias vobis, cives, ago. sed iam longo diei labore fessus sum: orationem habere vix queo. audite potius, quae Antonius meis verbis usus pro me dicet.
Cives. Salve, Antoni! salve, consul noster!
Ant. Quid opus est verbis, cives? ipsi oculis hodie vidistis, qualis sit Caesar, aiunt invidi hunc regem fieri velle. quid vos dicitis?
Civis I. Regem Caesarem saluto. salve, rex Caesar!
Civis II. Non licet regem Romae fieri.
Ant. Vtrum Caesar rex fieri vult, an non? quid hodie vidistis?
Civis I. Tu Caesari coronam detulisti. ego plausum dedi.
Ant. Quid vero Caesar fecit?
Civis II. Reiecit Caesar, ut debuit. tum ego quoque plausum dedi.