Porc. Quare tam tacitus es hodie, Brute?
Brut. Egone? si tacitus sum, nescio tamen cur tacitus sim. quis hic dies est?
Porc. Cras Idus sunt Martiae.
Brut. Idusne Martiae? Idus illas timeo, sed cur timeam nescio.
Porc. Quid igitur tecum semper meditaris? noli uxorem quidquam celare.
Brut. Sunt quae viris curae esse debent.
Porc. Quid ergo? si ad te attinent, ad me non minus attinent, quae uxor tua sum: si ad rempublicam attinent, ad me quoque attinent, quae Catonis sum filia.
Brut. Vtinam Cato natus essem! ille patriae semper, semper veritati serviebat. ego vero cui servio?
Porc. Nemini servis, Brute, liber in libera civitate vivis.
Brut. Itane est? liberane civitas est, quae uni paret? sed auis huc accedit?
Cass. Salve, Brute: et tu salve, Porcia.
Brut. Quid agis, Cassi? valesne?
Cass. Equidem satis valeam, si tu valeas. quid non ille Brutus valuit, qui Tarquinio pulso primus consul Romanus fuit?