Jump to content

Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

SCAENA II 27

Brut. Concede paulum, Porcia mea.

[Exit Porcia.
Brutus. Cassius. Casca.

Brut. Quid mecum vultis? Casc. Illud scire volumus, num satis et animo et corpore valeas. quid facias, si hostem hie Romae intra muros habeamus? Brut. Quem dicis hostem? Casc. Ego neminem. sed sine unum te rogeni. quid censes de caede Lentuli, quae Cicerone consule facta est?

Brut. Iure mihi caesus videtur, et more maiorum.

Casc. Quo iure?

Brut. Quia Catilinam regnum appetentem adiuvabat.

Cass. Sunt fortasse hodie quoque in urbe Catilinae.

Brut. Est in urbe Cicero quoque hodie.

Casc. Hodie ego cum Cicerone locutus sum.

Brut. Quid ergo ille dicit?

Casc. Ille quidem philosophiae hodie studet. ait illum, qui regnum cupiat, reipublicae esse hostem.

[Litteras adfert Lucius.]

Brut. (legit) Excita te. Brute! noli iam dormire! cum videas, Brute, cur simulas te nihil videre? Brute, respublica te vocat! Brute, defende rem publicam! Brute, ne timueris fortiter agere! Brute, sis Brutus! (loquitur) quid ego agam? ad quam rem ocor? licetne vos consulere, amici?

Casc. At ego quidem censeo, si Caesar …

Brut. Quid Caesar?

Casc. A, verbum sapienti satis, vereor ne iam nimium dixerim.

Brut. Quid tu, Cassi?