Jump to content

Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
DELITIÆ SAPIENTIÆ

mites angeli, ac invitavit illos ad Nuptias ſequente die celebrandas; & advenæ valde lætati ſunt, quod etiam viſuri ſint nuptias in Cælo. Poſt hoc, ducti ſunt ad quendam Conſiliarium a latere, & cænaverunt cum illo, & poſt cænam redierunt, & ſeceſſerunt ab invicem, quiſque in ſuum cubiculum, & dormiverunt uſque ad mane; & tunc evigilati audiebant Cantum virginum & puellatum e domibus circum Forum, de quo ſupra; canebatur tunc affectio amoris conjugialis; ex cujus ſuavitate penitus affecti & perciti, percipiebant beatam amænitatem inſitam gaudiis ſuis, quæ elevabat illa, & innovabat illa. Cum tempus erat, dixit Angelus, accingite vos, & induite veſtes Cæli, quas Princeps noſter ad vos miſerat; ac induerunt, & ecce veſtes ſplendebant ſicut ex luce flammea; & quæſiverunt Angelum, unde hoc, reſpondit, quia ad nuptias ituri eſtis, apud nos tunc ſplendent veſtes, & fiunt nuptiales.

20. Poſt hæc duxit Angelus illos ad Domum nuptiarum, & janitor aperuit fores; & mox intra limen recepti & ſalutati ab angelo miſſo a Sponſo, ac introducti ſunt, & adducti ad ſedes pro illis deſignatas; & mox invitati in Antithalamum, ubi viderunt in medio Menſam, ſuper qua poſitum erat magnificum Candelabrum inſtructum ſeptem calamis & ſchyphis ex auro; & ad parietes pendebant Lychnaria ex argento; ex quibus accenſis apparuit athmoſphæra ſicut aurea: & viderunt ad latera Candelabri binas Menſas, ſuper quibus in triplici ordine repoſiti erant Panes; & in quatuor angulis Menſas, ſuper quibus erant Cyathi chryſtallini. Dum illa luſtrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, & viderunt ſex Virgines exeuntes, & poſt illas Sponſum & Sponſam, tenentes ſe manibus, & ducentes ſe ad Solium, quod e regione Candelabri poſitum erat, ſuper quo ſe repoſuerunt, Sponſus ad ſiniſtram, & Sponſa ad dextram ejus, & ſex virgines conſtiterunt ad latus ſolii juxta Sponſam. Sponſus indutus erat Pallio ex purpura lucente, & Tunica ex byſſo ſplendente, cum Ephodo, ſuper quo erat bractea aurea adamantibus circumobſita; & bracteæ inſculptus erat Pullus aquilæ, inſigne nuptiale hujus ſocietatis cæli; & Sponſi caput tegebat cidaris: Sponſa autem amicta erat chlamyde coccinea, & ſub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, & ſub pectore zona aurea, & ſuper capite corona ex auro cum inſitis rubinis. Cum ita conſederunt, convertit ſe Sponſus ad Sponſam, ac impoſuit digito ejus annulum aureum, & deprompſit armillas & collarium ex unionibus, & alligabat armillas ſuper poplites manuum ejus, & collarium circum collum ejus, & dixit, accipe hæc pignora, & dum illa accepit, oſculatus eſt illam, & dixit, nunc mea es, & vocavit illam ſuam uxorem. Hoc facto clamaverunt invitati, ſit Benedictio; hoc clamavit quiſque per ſe, & dein omnes ſimul; unus a Principe miſſus vice ejus etiam acclamavit; & eo momento implebatur Antithalamus ille fumo aromatico, quod erat ſignum benedictionis e cælo: & tunc miniſtri ex duabus menſis juxta Candelabrum ſumſerunt Panes, & ex menſis in angulis Cyathos nunc vino impletos, & dederunt cuivis invitato ſuum panem & ſuum cyathum, ac ederunt & biberunt. Poſt hæc ſurrexerunt Maritus & ejus Uxor, ſequentibus ſex virginibus cum argenteis nunc accenſis lampadibus in manibus uſque ad limen; ac Conjuges intraverunt Thalamum, & clauſa eſt janua.

21