Jump to content

Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
DE AMORE CONJUGIALI.

21. Poſtea loquutus eſt Angelus ductor cum invitatis de decem comitibus ſuis, quod ex mandato introduxerit illos, & monſtaverit illis magnifica Palatii Principis, & mirifica ibi, & quod epulati ſint ad menſam cum illo; & quod poſtea loquuti ſint cum Sapientibus noſtris; ac petiit, ut liceat illis etiam vobiſcum ſociare aliquem ſermonem; & acceſſerunt, & colloquuti ſunt; & unus ſapiens ex viris nuptiarum dixit, intelligitis quid ſignificant illa quæ vidiſtis, dixerunt quod parum; & tunc quæſiverunt illum, cur Sponſus nunc Maritus in tali veſtitu fuit; reſpondit, quod Sponſus nunc Maritus repræſentaverit Dominum, ac Sponſa nunc Uxor repræſentaverit Eccleſiam, quia Nuptiæ in Cælo repræſentant Conjugium Domini cum Eccleſia; inde eſt quod ſuper Illius capite eſſet Cidaris, & ille indutus pallio, tunica, & ephodo, ſicut Aharon; & quod ſuper Sponſæ nunc Uxoris capite eſſet Corona, & illa induta Chlamyde ſicut Regina; ſed cras erunt aliter amicti, quia Repræſentatio hæc modo perſtat hodie. Quæſiverunt iterum, quia Ille repræſentavit Dominum, & Illa Eccleſiam, cur Illa ad dextram Ejus ſedit; reſpondit ſapiens, quia duo ſunt, quæ faciunt Conjugium Domini & Eccleſiæ, Amor & Sapientia, ac Dominus eſt Amor, & Eccleſia eſt Sapientia, & Sapientia ad dextram amoris eſt, ſapit enim homo Eccleſiæ ſicut a ſe, & ſicut ſapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam ſignificat potentiam, & potentia amori eſt per ſapientiam: ſed ut dictum eſt, poſt nuptias mutatur repræſentatio, nam tunc Maritus repræſentat Sapientiam, & uxor ſapientiæ ejus Amorem, verum hic Amor non eſt amor prior, ſed eſt amor ſecundarius, qui eſt a Domino uxori per ſapientiam mariti; amor Domini, qui eſt amor prior, eſt amor ſapiendi apud maritum; quare poſt nuptias, ambo ſimul, maritus & ejus uxor, repræſentant Eccleſiam. Quæſiverunt denuo, cur non vos Viri ſtetiſtis ad latus Sponſi nunc Mariti, ſicut ſex Virgines ſteterunt ad latus Sponſæ nunc Uxoris; reſpondit ſapiens, cauſa eſt, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus ſex ſignificat omnes & completum; at dixerunt, quid hoc, reſpondit, Virgines ſignificant Eccleſiam, & Eccleſia eſt ex utroque ſexu, quare etiam nos quoad Eccleſiam ſumus Virgines; quod ita ſit, conſtat ex his in Apocalypſi,, Hi ſunt, qui cum mulieribus non inquinati ſunt, Virgines enim ſunt, & ſequuntur Agnum quocunque vadit' Cap. XIV:4. Et quia Virgines ſignificant Eccleſiam, ideo Dominus aſſimilavit illam decem Virginibus invitatis ad nuptias, Matth. Cap. XXV:1 ſeq. & quia per Iſrælem, Zionem & Hieroſolymam, ſignificatur Eccleſia, ideo toties in Verbo dicitur Virgo & Filia Isrælis, Zionis et Hierosolymæ: Dominus etiam deſcribit Conjugium ſuum cum Eccleſia his verbis apud Davidem,, Regina ad Dextram tuam in auro opimo ophiris, de implexis auri veſtis ejus, in Acupictis adducetur Regi, Virgines post illam amicæ ejus venient in palatium Regis " Pſalm. XLV: 10 ad 16. Poſtea dixerunt, numne conveniens eſt, ut aliquis Sacerdos adſit & miniſtret in his, reſpondit ſapiens, hoc in terris eſt conveniens, non autem in cælis, propter repræſentationem Ipſius Domini & Eccleſiæ; hoc in terris non ſciunt; at uſque apud nos adminiſtrat Sacerdos Deſponſationes, & Conſenſum audit, rec-

,

pit,
C3