dubitauit, cogllouit namque eiusmodi imperium, si mulieres non adessent breui periturum. Tandem capto à Sabinis capitolio, cum media foro collatis signis cruentissime pugnaretur, intercursu mulierum inter ambas acies prælium cessauit, factaque tandem pace, & percusso fœdere perpetuam amicitiam inierunt. Quamobrem earum nomina Curiis imposuit Romulus, uolentibusque Romanis, in publicis tabulis exceptum est, mulierem nec molere, nec coquinariam facere, uxorem à uiro, uirum ab uxore aliquid dono accipere uetitum, quo bona omnia communia esse scirent. Hinc tandem consuetudo emersit, ut sponsam introducentes, dicere iuberent, ubi tu ego, denotantes ubi tu dominus, ego domina. Ubi tu herus, ego hera, deinde cum regibus exactis Cariolano Martio duce Volscorum legiones ad quintum lapidem castrametatæ essent, per mulieres auersæ sunt, pro quo beneficia insigne templum fortunæ muliebri dedicatum est. Magni insuper honores dignitatisque insignia, senatusconsulto illis collata. Cuiusmodi sunt, quod in uia superiori loco incedant, uiris insuper quibusque illis in pedes assurgentibus, locumque cedentibus. Præterea uestes purpureæ cum fimbriis inauratis, gemmarum etiam ornatus, et inaures anulique & torques illis concessa, posterumque imperatorum lege cautum, ut quoties alicubi statutum fiat, prohibens deferri certas uestes aut ornamenta, mulieres sub illo non comprehendi. Hæreditatum quoque & bonorum
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/43
Appearance