successionibus donatæ sunt, legibus etiam permissum est, mulierum funera, quemadmodum illustrium uirorum publicis laudibus celebrari. Siquidem cum mittendum ad Delphicum Apollinem munus esset, ex Camilli uoto, nec foret auri tantum in urbe, mulieres sponte corporis ornamenta contulere. Porro in eo bello quod Cyrus contra Astyagen gessit in fugam conuersa Persarum acie, mulierum castigatione reprehensa est, ac denuo instaurata, insignemque illis uictoriam dedit. Ob quod facinus lege cautum est à Cyro, ut persarum reges urbem ingressuri, singulis mulieribus singulos auri nummos persoluerent. Quod etiam Macedo bis eam urbem ingressus, toties erogauit. Insuper et prægnantibus munus duplicari iussit. Sic à priscis illis Persarum regibus atque Romanis, ab ipsis inquam Romanæ urbis imperiique incunabulis, mulieres omni semper honoris genere donatæ sunt. Porro abipsis imperatoribus non minus ueneratæ. Hinc Iustinianus imperator etiam in legibus condendis, uxorem consulendam adhibendamque censuit. Et alibi dicit lex, quod uxor coruscat, merito in honore ut sentiat eius fulgorem, ut in quantum uir in altum tollitur, tantum & coniunx eius. Sic uxor imperatoris dicitur imperatrix, & uxor regis regina, & uxor principis princeps & illustris undecunque sit nata. Et Ulpianus ait: Princeps, hoc est imperator legibus est solutus. Augusta autem quæ est uxor imperatoris, licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem illi priuilegia contulit, quæ ipse habet.
Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/44
Appearance