Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

signatumque in animo esse. — Jam satis constat criterium veritatis non id esse quod rei cogitatæ intrinsecus inhæreat, et in ea contineatur, sed ab animo ipso, qui impulsionem patitur signaturque, pendere : quod ipsum propius est examinandum.

Omnia visa, seu vera, seu falsa sint, in animo imprimi ex ipsa visi definitione liquet[1]. — Ea igitur ideo tantum comprehendentia dici possunt quæ vividius imprimuntur, animumque acrius pellunt. — Vis autem illa qua inferuntur, duobus modis intelligi potest : aut enim ad mentem unice intellectumque pertinet, interque varias intelligentias, sive mentis affectus, differentia discerni potest, ut aliæ vividiores, scilicet evidentiores, aliæ minus vividæ, scilicet obscuræ, dici debeant. — Aut vis illa, non ea tantum parte animi, quam mentem vocamus, percipitur, sed potius toto animo, ita ut variæ intelligentiæ hoc tantum vividiores sint quod nos magis ad assensionem trahunt.

Quod si ita res se haberet, ipsa συγκατάθεσις criterium esset, nedum criterio egeret. Non ideo viso alicui assentiri nos oporteret quod comprehendens esset, sed comprehendeas esso judicaretur quod assensi essemus. Non ab hoc quod est comprehendens ad assensionem proficisceremur ; sed ipsa assensio τὸ καταληπτόν declararet et metiretur. — Porro, hæc fuisse Stoicorum sententia, si modo priores respicias, videtur.

Atqui non rem fortasse penitus excusserunt ; et, ut ait alio in loco Diogenes[2], utpote antiquiores, simplicius tractaverunt. Haud scio an ad duplicem significationem quam ostendimus, animum intenderint. — Nos ipsi, nostro sermone, quum de evidentia loquimur, sæpe non satis discernimus utrum res per se ipsa et intrinsecus evidens sit, an ideo evidens esse dicatur

  1. Vide supra cap. I.
  2. VII, 1, 84.