Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

quod, nobismetipsis judicibus, perspicua videtur esse, eique assentimur.

Sed si locos philosophorum qui ad hanc quæstionem pertinent, inter se contuleris, συγκατάθεσιν ante comprehensionem fieri, et comprehensionem per συγκατάθεσιν nasci apparebit.

Cicero quidem sic doctrinam Stoicorum explicat : « Quum extensis digitis adversam manum extenderat (Zeno), visum, inquit, hujusmodi est. Deinde, quum paulum digitos constrinxerat, assensus hujusmodi. Tum quum plane compresserat, pugnumque fecerat, comprehensionem illam esse dicebat : qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάληψιν imposuit[1]. » Sic etiam visum tum demum comprehensionem esse, quum approbatum est, ex alio loco[2] perspicue apparet. — His autem locis maximum momentum inesse videtur, quod non de universa Stoicorum doctrina, sed de ipso Zenone agitur.

Ceterum Cicero perceptionem[3] sive comprehensionem non sine assensione fieri posse, et « eum qui quid percipit, assentiri statim[4] », expressis verbis defendit.

At enim quum hoc verbo : visum, his in locis utitur Zeno, eam prorsus φαντασίαν significare vult quæ a re ipsa proficiscitur, qualis a Diogene[5] definitur, quæque ab hoc quod φάντασμα vel φανταστικόν dicitur[6], discrepat ; quæ igitur jam comprehendens est.

Ita se rem habere non est infitiandum. Imo vero differen -

  1. Cic., Ac., II, 47, 145.
  2. Cic., Ac., I, 11, 41.
  3. De horum verborum sensu vide eruditissimam Henric. Steph. dissertationem in App. ad Sexti Emp. opera, p. 505. Genevæ, MDCXXI.
  4. Ac., II, 12, 38.
  5. VII, 50.
  6. Plut., Plac. philos., IV, 12. — Diog., VII, 50. — Sext. Emp., Adv. math., VII, 241.