Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est

bent quidquam aut naturale, aut necessarium[1] ». Nostra ope et opera nascuntur : « Illud animorum corporumque dissimile est, quod animi valentes morbo tentari non possunt ; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi ex aspernatione rationis eveniunt[2]. »

Et voluntariæ sint animoque approbante nascantur oportet perturbationes, si qua est moralis philosophia : « Nam si invitis nobis nascantur, nunquam rationi succumbent. Omnes enim motus qui non voluntate fiunt, invicti et inevitabiles sunt[3]. »

Ex his liquet omne vitium omnemque perturbationem ex errorum radicibus oriri. — Non aliud malum quam error est.

Error autem quandoquidem assensio est, a nostra voluntate pendet. Nosmetipsi sumus errorum perturbationumque artifices.

Præterquam quod voluntariam liberamque esse συγκατάθεσιν demonstratum est, nullum alium voluntatis usum esse jam apparet. Non in agendo sed in assentiendo credendoque versatur voluntas : non ad actiones, sed ad cogitata pertinet. Viso oblato, συγκατάθεσις nascitur, tum appetitus, denique actio. — Hucusque valet voluntas ut notitiis nobis undique occurrentibus vim aliquam conferat, easque ante animum quasi positas, corroboret stabiliatque : non ut visis illis, quum agendi tempus erit, obsistat. — Assensione facta, evanescit vis voluntatis : appetitusque et actio, fatali quodam nexu, oriuntur.

Præterea, si eam opinionem Epicteti sequaris, qui perturbationes nihil aliud quam errores esse dicit, oportebit quidem ut, oblata veritate, animus cedat, perturbatioque tollatur. Fieri potest autem ut non offeratur, nec in nostra potestate est, præ -

  1. Cic., Tusc., IV, 28, 60.
  2. Cic., Tusc., IV, 14, 31.
  3. Sen., De ira, II, 2, 1.