Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est



sertim quum aversa a ratione mens est, ea visa suscitare quæ assensionem trahunt. Nostra igitur est perturbatio, quatenus assensi sumus; non nostrum utique est ab ea nos recipere.

Imo, si Chrysippeam sententiam approbes, fieri potest ut, oblata veritate, non cedat animus, perstetque perturbatio. — Obscurata autem ratione simul et voluntate, quæ rationis consors utique est, quomodo nobis ex errore remeare liceat, non liquet. — Non necesse quidem est nos in eo permanere, quandoquidem nulla est in nobis causa erroris ; nam error manca tantum ac mutila cognitio est. — Fieri tamen potest ut fataliter in eo resideamus. — In nostra igitur potestate sita est perturbatio si ejus originem intuearis, non, si progressionem.

Atqui haud scio an Stoici omnes ad id satis attenderint : et hic nonnulli sæpius ambiguis verbis usi videntur. — Eam enim intelligi a Stoicis voluntatem vidimus, non quæ arbitratu suo e contrariis alterum utrum eligat, sed quæ rationem sequatur, firma ac stabilis, si ratio recta sit, imbecilla vacillansque si ratio sit obscurata : ratione regitur, non rationem regit. — Verumenim quum de vita ac moribus agitur, sæpius eam voluntatem intelligere videntur[1] quam nos liberum arbitrium vocamus. — Dupliciter igitur sæpe dicitur apud Stoicos voluntas, alioque sensu quum de ea parte quae dialectica appellatur, alio quum de usu vitæ quæstio est, intelligi videtur.

  1. Cic., Ac., II, 12, 39. — De Fato, V, 10 ; XVII, 40. Sen., De ira, II, 2.