Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est

transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia, nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scævitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores ruunt. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quæ fatum vocatur. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent. Sicut lapidem cylindrum si per spatia terræ prona atque deruta jacias, causam quidem ei et initium præcipitantiæ feceris, mox tamen illa præceps volvitur, non quia tu id jam facis, sed quoniam ita sese modus ejus et formæ volubilitas habet : sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet ; impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum, actionesque ipsas voluntas cujusque propria et animorum ingenia moderantur. »

Assensio non sine causa fit : natura ipsa causa est : fatalis ergo assensio est. — Verumenim natura nihil aliud est quam votuntas, sive ratio. — Voluntaria igitur assensio est.


II. — Non infitiandum est hac doctrina aliquid libertati condonari. — Non enim ferrea lex illa, qua logica vel geometria reguntur, res omnes in mundo, adamantino quodam vinculo, ut Platonicam vocem usurpem, connectit. Humanius, vel potius divinius fatum stoicum est. — Non id est, ut per anticipationem definiri possit ; quale sit, observare quidem licet, quandoquidem experientibus notantibusque nobis oblatum et quasi datum est. — Sic in divinatione quæ arcte cum fati doctrina cohæret, observatis longo tempore rerum significationibus, et crebra animadversione notatis, quid ex quoque eveniat, quidque futurum sit, mens humana intelligere potest[1]. — Fa -

  1. Cic., Div., I, 16, 32 ; II, 50, 109 ; 56, 128.