— Aliis verbis, fatum a necessitate disjungebat ; quod etiam altera ex parte enodatius perficere tentavit.
Causarum scilicet duo esse genera profitebatur : aliæ principales sunt et perfectæ (αἵτια αὐτοτελῆ, κύρια καὶ συνεκτικά) ; aliæ adjuvantes et proximæ (συναίτια, αἵτια προσεχῆ). — Necessitate autem fieri dicitur id quod e causis quidem antecedentibus (προηγουμένοις, προκαταρκτικοῖς), perfectis autem et principalibus efficitur : fato, quod, antecedentibus quidem, sed adjuvantihus et proximis[1]. — Porro, si ea esset assensio ut oblatum extrinsecus visum eam statim traheret, necessaria dicenda esset : verumenim rem oblatam nihil aliud quam signare in animo suam speciem demonstratum est, nullamque assensionem fieri nisi animus suopte motu et sponte respondeat. Non igitur oblatum visum assensionis est causa principalis, sed tantum adjuvans : materiem occasionemque assentiendi præbet, non assensionem efficit. — Fit igitur assensio fato quidem, quoniam et visum, et animus causæ sunt antegresæ, non necessitate tamen ; et nihilominus in nostra potestate sita est.
Ergo causarum duarum conspiratione et consensu nascitur συγκατάθεσις : quarum quum altera alteri necessario non connectatur, non necessariam esse assensionem vere dici potest : fit enim ut, oblata specie, assensio vel adjungatur, vel recusetur. — Adjungitur autem vel recusatur, prout natura propria et singularis unius cujusque nostrum est constituta : « Ingenia ipsa mentium nostrarum, ait A. Gellius[2], proinde sunt fato obnoxia ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim quæ de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque